485
RAYMVNDI. 162
uegetabilia uenio ubi est principale intentum & secundum
ingenium magis securum quia semper timetur in minerali
ne spiritus in ablutione aufugiant, propter aperire uassa hic
non est timendum, quia uas ante fixaxionem non aperitur &
ut te magis ad uegetabilia teneas, tibi hoc secretu reuelabo.
ACCIPE nigrum nigrius nigro & ex eo partes decem
et octo distilla in uassae argenteo, aureo uel uitreo, per modum
dictum in testamento & in prima distillatione solum recipe
partem unam cum dimidia & hanc partem iterum pone ad
distillandum, & eius recipe quartam partem & tertio distil¬
la, & huius recipe duas partes, & in quarta distillatione
paucum minusquam totum, et sic distilla illam partem usque
ad octo uel nouem uices postea habeas duo uassa facta in mo¬
dum picturae geminorum, quorum quodlibet habeat alembicum
annexum & in uno alembico sit ingenium ut bocia intret &
sit aequalis spissitudinis ad unam palmam. Haec autem ratio¬
est, ut firmiter possint insimul colocari, pone ergo in qualibet
bocia unam libram huius aquae & unam untiam fermenti,
bene & optime purgati & foliati & habeas furnum cum in¬
genio factum, ubi unus ignis carbonum possit tantum per
brachia ipsius furni temperatum, aequalem & continuum ca¬
lorem partiri. ubi colloca tua uassa & fac ignem, & est
hoc ingenium excellentissimum, quia hic ignis non potest
fieri maior quàm necesse est. Tunc enim quando ampullae sen¬
tiunt calorem, statim soluitur fermentum. tunc liga circun¬
quaque ad cannas alembici spongiam, quae tamen canne sint
ample circa alembicum & bene spisse & ubi intrant uassa
sint stricta & illas spongias tene continuae. madidas cum aqua
frigida, & solutione completa continua ignem & uidebis
ascendere fermentum totum solutum cum aqua sua & distil¬
x ij