202
PHILOSOPHORVM.
hoc videre poteris per tuum intellectum cum fac¬
tum sit vnum corpus transparens, et in vnum con¬
tinuatum per coniunctionem aut commixtionem
multarum partium sine diuisione discontinuati¬
one & terminatione in vnam spissitudinem & fi¬
guram transparentem per omnes partes suas.
Iam fili tu modo habes non modicum secretum,
illumina igitur primo corpus antequam impo¬
nas animam, quia alias nunquam posset suscipe¬
re aut in se retinere spiritum: Haec Reymundus.
Calidius Philosophus: Nemo vnquam potuit
vel postea poterit tingere terram foliatam, nisi
cum auro. Ideo praecipit Hermes dicens.
Seminate aurum vestrum in terram albam,
foliatam, quae per calcinationem facta est ignea
subtilis & aërea.
In istam ergo terram aurum seminamus cum
tincturam auri illi imponimus. Sed nunquam
aurum potest perfecte aliud corpus tingere, quam
seipsum. Certe hoc non potest nisi perficiatur
arte.
Aurum est fermentum operis, sine quo ne¬
quaquam peragitur, quia est sicut fermentum pas¬
tae, coagulum lactis in caseo, & sicut muscus in aro¬
matibus bonis, & cum eo fit compositio maioris
elixir, quia illustrat & ab adustione conseruat,
quod est signum perfectionis. Et scias quod
sine
Secretum pri¬
mi lapidis
corporis im¬
perfecti.
Aurum est
fermentum.