202
Capistrum ar¬
genti uiui.
Sperma ui¬
rile.
Imperfecta
curantur sic.
ROSARIVM
sine auro, nec perficitur nec emendatur opus quia
aurum capistrum est argenti uiui, & nullus con¬
gelat argentum uiuum nisi in corpore magnesiae
in quo est vnum cremans, alterum uero fugiens,
& ipsum aurum est tertium illorum tincturas re¬
cipiens, & est tinctura rubedinis, & argentum vi¬
uum trasformat omne corpus cum eo. Vnde qui¬
dam, nisi aurum in auro ponas nil agis.
Arisseus: Scias firmissime quod si parum aurum
in compositione ponatur, exiet tinctura patens can¬
dida, per fermentum solis intelligitur sperma viri
& per fermentum lunę sperma faeminę, ex illis fit
primo coitus, postea fit generatio vera & casta,
fermentum auri aurum est, sicut fermentum panis
panis est: Rosarius: Sicut in operatione panis mo¬
dicum fermenti leuat & fermentat magnam copi¬
am pastę, ita & illud modicum terrae quod continet
iste lapis sufficit ad nutrimentum totius lapidis.
DE DVPLICI DIFFE¬
rentia mineralium ex eodem tracta
tulo, correctione fatuorum.
Distinguuntur autem corpora mineralia spe¬
cialiter in duas partes, scilicet in partem me¬
tallicam & in partem mineralem, in partem metalli¬
cam, id est in metalla quae originem ex mercurio
ducunt