222
Localis er¬
ror.
Phlegmone.
Erysipelas.
Hydrops.
Scirrhus.
177
LIBER
foetum edunt, quibusdam tamen contingit ali¬
quando. si probè curentur, spes partus adest.
1. de m. m. & de steril.
32. Vteri locum suum saepè sursum, deor¬
sum, & ad latera mutantes, concipere fortè pos¬
sunt, sed plerunque non diu retinent. ibid.
33. Inflammationes & vulnera vteri leta¬
les: & paucae effugiunt. Inflammationes verò
effugere possunt, si concipiant, vel optimè pur¬
gentur. caeterum morbus est periculi plenus, &
paucae effugiunt, nisi optime curatae. de nat. m. &
1. & 2. de m. m.
34. Si praegnantem inuaserit vteri erysipe¬
las, occidit. sin minùs, medelam adhibere opor¬
tet. caeterùm & sic quoque paucae effugiunt. de
nat. m. & 2. de m.m.
35. Hydrops vterinus praegnanti accidens,
foetum enecat. & aqua cum foetu effluente mo¬
ritur aegrota. I. de m. m.
36. Si in hydrope vterino subcruentum
quid & saniosum mordens vnà effluat, semper
debilitatem, aliquando mortem infert. 2. de m. m.
37. Si hydrope vterino correpta pepererit, sal¬
ua erit. nam in purgamentis materia morbi ef¬
funditur. de nat. m. & 1. & 2. de m. in.
38. Si scirrhus vterinus in cancrum abeat,
sanari nequeunt; sed pereunt ex hoc morbo. si
verò arceatur, & mollitoriis cedat medicamen¬
tis, & menses effluant, curabitur. 2. de m. m.
39. Vterina durities acutè dolorosa, perni¬
ciosa. Coac. praen.
40: In