222
NONVS
178
40. In mola vteri, si vna caro generatur, mu¬
lier omninò perit. si plures, erumpet ipsi per
pudendum sanguis multus carnosus: & si mode¬
ratè fluat, euadet: sin minùs, à fluxu correpta
moritur. si magna verò sit caro illa & ad annos
aliquot prognata, hanc ne curato, vel saltem
cum praedictione. I. de m.m. & de steril.
41. Vlcera vteri superficiaria nisi citò & ac¬
curatè curantur, periculosa: tum propter vteri
cum nobilioribus membris sympathiam, tum
quod in teneris & subtilis sensus partibus collo¬
catur, & in cauitate neruosa. Quae verò in eius¬
modi sunt locis vlcera, citò augescunt, & breui
putrescunt. nisi tamen curentur, semper sterilis
euadet. 1. de m. m. & de steril.
42. Quae à menstruis acribus vlcera excitan¬
tur, plerunque neque deformia, neque magna,
neque purulenta, neque graueolentia sunt. &
non moriuntur iis affectae, sed praegnantes ta¬
men esse non possunt. 1. de m. m.
De vteri symptomatibus.
43. In febribus horrores, lassitudines, ca¬
pitis grauitates, colli dolores, menses extrudunt.
Coac. praen.
44. Capitis concussiones, aurium sonitus, &
si iuxta spinam ardor & dolor consequatur, mu¬
lieri menses deducunt. ibid.
45. Menses commodi sunt, qui ad circuitum
respondent. de nat. mul.
N
Mola.
Vleus.
Menstrua
futura.
Mensium
tempus com¬
modum