222
Mensium
quantitas
non natu¬
ralis.
Color & sub¬
stantia non
naturalis
menstruo¬
rum.
179
LIBER.
46. Item in principio conuulsionis febre non
accedente, & in vertigine, atque oculorum cali¬
gine menses prouenire commodum est: sol¬
uunt enim morbum. 5. aph.
46. Quantitas mensium duarum heminarum
Atticarum quantitatem superans, malum. 1. de m.
47. Cui menses nimij profluxerint, haec in
omnem corporis afflictionem incidere procli¬
uis est. praesertim febrem, nauseam, cibi fastidium
anxietatem, debilitatem, gracilitatem, lumborum
dolorem. & nisi tempestiuè curetur, omnia haec
magis affligent, & periculum est ne sterilis fiat,
aut à temporis & morbi taedio vexata in alium
deueniat morbum ex quo moriatur. 1.de m.m.
48. Cui pauciores menses exierint quàm opor¬
tet, haec citò atque debitè curata, sana erit. sed mor¬
bus septimestris aut longior factus vel letalis erit,
vel claudam vel impotentem fecerit mulierem,
viduis & virginibus frequentiùs accidit. si verò
incidat in partum nondum expertam, diutur¬
nior illi sed minùs dolorosus euadet. ibid.
49. Menses non supprimi commodum est. nam
ex talibus comitiales fiunt morbi, & ventris sub¬
ductio diuturna, & haemorrhoides, & ad pedes
lumbosque dolorosę distentiones, strangulationes,
suppurationes, variique praeterea morbi. Coac. pr.
50. Quibus menses decolores, aut variegati,
nec eadem ratione sempet fiunt: morbum, nisi
optimè purgentur, portendunt. 5. aph.
1. Quibus menses cedunt multi sanguinis
grumorum instar, & radunt terram velut ace¬
tum,