433
160 HIERONYMI RVBI
ardentem pręstare ob eam causam, quòd ma¬
gis familiaris sit humanae naturae, eiusque ca¬
lori, cùm ex uino eliciatur, quod est corporis
nostri alimentum, cuiusmodi non estaurum:
nam auro, uires sunt maiores, quàm uino, ad
roborandum cor, caeteraque egregiè facienda,
de quibus Auicenna scribit. Potabilis autem
auri faciendi modus hic unus fuerit.
E melle, cucurbita uitrea, pileoque rostrato,
aquam elicias, ut moris est; faeces uero in cal¬
cem redigas, mox in puluerem; inde aquam
ardentem optimam, acrioremque redditam so¬
lutis in ea faecibus uini in sublime elatis, ut
inferiùs docebo, affundas ipsi pulueri, sic ut
quatuor digitorum spatio superet; positaque
in tepentis aquae balneo cucurbita, totum dis¬
soluetur; quater aquam destilla, semper aquam
denuò faecibus, si in fundo remanserint, affun
dens; habebisque aquam optimam, quam cum aqua
prima mellis coniunge & denuò destillet. In
hac destillatitia aqua solues aurum in calcem cum
hydrargiro adductum, ut dicemus, & cucurbi¬
tam locabis in tepente balneo, aut fimo, qua¬
tuor dierum spatio, inde eodem balnei calo¬
re bis destillet, totidemque uicibus igne cine¬
rum uocato; nam cum aqua, destillabit aurum,
quod cogi ampliùs nullo ingenio naturali
poterit; quod summum hac in re queritur;
nam si aqua cinamomi, & endiuiae stillatitia,
cinamomum ac endiuiam partes. s. illorum te¬
nuiores