433
D DESTILLAT. SECTIO II. 161
nuiores secum deuehit; idemque contingit de
ea in qua ferrum aut aurum saepiùs fuerit ex¬
tinctum, quae destillata, postea nunquam fae¬
ces aliquas derelinquit, & tamen eorum me¬
tallorum uires retinet, cur id in auro fieri non
poterit, hac arte ad maximam tenuitatem ad¬
ducto? Fęces autem uini magno artificio in
sublime tolluntur; ipsę enim, siue aquę etiam
uitę, sępiùs destillantur, inde ignis adhibetur
uehemens, ut quasi in calcem adducantur; il¬
lis superfunditur aqua ardens, ut soluantur;
atque id terrepetitur; Destillata deinde aqua
uitae, augetur ignis, & faeces ipsae in sublime
euolant ad collum cucurbitae, albae ut nix: è
quibus parum ponas in aqua ardente & maiores
uires acquirit, poteritque cum faecibus mellis
coniungi, & illae dissoluentur; indeque acci¬
piatur quod perfectius est. Sunt etiam, qui è
tartaro salem hunc albissimum educant, dum
tartarum in calcem redactum, aqua uitae pri¬
mae destillationis soluunt, repetita saepiùs de¬
stillatione; oleoque quod tandem in matulae
fundo remanserit, aquam ardentem superfun¬
dunt, ac ter destillant, sic ut purissima tantum
pars accipiatur seorsum, quam deinde fęci ipsi,
ac potiùs calci albissimae paulatim, combi¬
bendam, infundunt, ut è siccata tandem faece
sal ad collum ac latera matulae ascendat ui
gnis uehementioris. Sed de his tot dixisse sa¬
tis sit. Aurum in calcem adducitur, malagma¬
te ex
L