222
NONVS.
182
guinis tanta est copia, vt per nares effluat, & su¬
dor multus diffunditur, & stomachus morde¬
tur, & perfrigeratur, & febris accidit è bile me¬ *
raca & pruriginosa. & vna eademque die saepe
rigent, & rursus sudant, & aliquando à supernis
partibus, aliquando ab infernis conuulsiones
incidunt. & ad inguina dolores acuti fortes ir¬
ruuut, vel partus dolores. Quandoque etiam
vrinae stillicidium adest, & os siccum est, & lin¬
gua exasperatur, & digiti pedum magni contra¬
huntur, & ad suras semper cum femore disten¬
duntur, & lumbi dolore vexantur, & manus
impotentes fiunt, & variè antrosum ac retror¬
sùm conuulsiones oriuntur. Tales autem mulie¬
res tandem violenter pereunt. ibid.
61. Mulieri ab vtero suffocatae, sternutatio,
accedens, bonum. 5. aph.
62. Strangulatis ab vtero conuulsiones an¬
tea non cognitae faciles sunt: velut etiam Dor¬
cadi. Coac. praen.
63. Conuulsiones ab vteri suffocatione for¬
tes, mali. ibid.
Signa procliuitatis ad concipi¬
endum.
64. Ex mulieribus paruae ad concipiendum
praestant maioribus, tenues crassis, albae rubi¬
cundis, nigrae liuidis. Quae item venas conspi¬
cuas magis habent, meliores sunt quàm quibus
non apparent. Quibus item menses ordinati
N iij
Suffocatio.
Conceptio.