222
183
LIBER
sunt, substantiam, colorem; modumque natu¬
ralem seruantes, foecundiores sunt, vterum quo¬
que sanum esse oportet, & siccum, & mollem,
& rectà positum. Mammae quoque tumidae &
magnae, semper bonum. senioribus verò car¬
nem vberiorem habere, malum. 2. prorrh.
Signa non futurae conceptionis.
65. Quae frigidos, spissos, vel praehumidos
vteros habent, non concipiunt: extinguitur enim
in ipsis genitura. & quae sicciores habent, non
concipiunt, quia alimenti defectu corrumpi¬
tur semen. sic & propter corpotis taritatem spi¬
ritus foràs dissipatur, ita vt genituram transmit¬
tere nequeant. sic propter spissitudinem hu¬
mor non exit foras, & propter vteri frigidita¬
tem non calefit, aut propter nimium calorem
non adolescit. 5. aph.
66. Si vterus fuerit retractus, pronus, auer¬
sus, conclusus, euersus, complicatus, debilis, ob¬
structus, nimis hians, laeuis, exasperatus, cras¬
sus, tenuis, exilis, gracilis, tumefactus, fixus,
commotus, agglutinatus, distortus, occallescens,
exulceratus, corruptus, loco naturali motus, fis¬
sus, mensibus nimiis paucioribusue impeditus, si
purulentus, vel medicamentis aut fluxu non na¬
turali deprauatus: Tales non concipiunt. Quare
mulieres mirari non oportet. si coeant quidem
saepè, non autem patiant. de nat. mul. & 1. & 2.
de m. m. & lib. de steril.
67. Si