241
An Arte gi¬
gni possint
metalla.
Opinio as¬
serentium
id fieri pos¬
se.
184
CARERII QUAESTIO
guris ignea est non terrea, cum fulgura ue¬
locissime ferantur, meent per uias & poros
tenuissimos, comburant siluas, euellant plan¬
tas, & latissima moenia euertant, quae ne dum
ab exiguo imo nec à maximo lapide fieri
possent, Et haec hactenus de principijs, ge¬
neratione, locoque generationis metallorum.
PARS SECVNDA.
Iam cumulat è satis ut meo instituto inser¬
uire duxi, communia & prima capita ex¬
plicaui ad metallorum generationem per¬
tinentia, Sequitur modo ut cominus ad rei
considerationem accedamus, & perpenda¬
mus An reuera humana Arte gigni possint
metalla simplicia, quae sint eiusdem speciei
cum genitis à Natura, Mihi autem rem hanc
consideranti uarij occurrunt uiri profectò
celebres summaque auctoritate illustres, è
quorum numero est Magnus Albertus, Ti¬
mon, Ludouicus Boccaferrea, qui quamuis
sit anceps, tamen Alberti sententiam ratio¬
ni magis consentaneam iudicat, Hi uarijs
rationibus & experientijs Alchymiam uerè
esse Artem, uereque posse gignere metalla
nituntur ostendere, quarum ego potiores
referam, Quod ut methodo aliqua efficiam,
quatuor considero capita, ex quibus ducun¬
tur