241
DE METALLIS.
185
tur, ac tanquam ex fontibus hauriuntur,
stensiones omnes pro astruenda uel destruen¬
da Arte Alchymiae, ea autem sunt, Conditio
Artis, Natura metallorum, Conferentia ge¬
nerationi eorum, ac demum experientia, pri¬
mo si ad Artis conditionem uiresque conuer¬
timur, ita poterimus pro parte Alchymię ar¬
gumentari, Ars uel Naturam aemulatur, uel
eam perficit, ut asseritur ab Aristotele in se¬
cundo libro de Naturali auscultatione comt.
79. uel demum eam uincit & superat, ut as¬
seritur in principio Meccanicarum quaestio¬
num, Si aemulatur Naturam, poterit per
ius imitationem metalla generare, si perfi¬
cit, longè magis id poterit efficere, cùm per¬
ficiens praeferatur ei quod perficitur, Si de¬
mum superat, ne dum poterit ea efficere quae
gignuntur natura, uerum etiam loagè prae¬
stantiora: Paeterea quod ualet efficere extre¬
ma, est necesse ut etiam ualeat efficere me¬
dia, arte producuntur elementa ut ignis ex
ligno, oleo, & similibus, quae sunt uiliora
metallis, producuntur plantae per Agricul¬
turam, Animalia per artem pastorum, Apes
& Vespae ex Cadaueribus taurorum & equo¬
rum, quę praestant metallis, quare est neces¬
se ut uiribus Artis ualeant effici etiam me¬
dia, qualia sunt fossilia, & metalla. Insuper
homo
M 5
Ostensio¬
nes omnes ex
uno qua¬
tuor capi¬
tum sunt
ducendae.
Ostensio¬
nes ex na¬
tura & con¬
ditionibus
Artis de¬
promptae.