433
162 HHERONYMI RVBEI
te ex ipsius folijs & hydrargiro, conflato, diu
agitando in uase ligneo, aut uitreo, modico
mellis addito; mox uase uitreo, luto incrusta¬
to, ui ignis moderata, euolet hydrargiron, &
in fundo remanebit calx auri. Hunc modum
auri potabilis conficiendi, omnibus praestare
crediderim, sed optimo artifice indiget, quique
plura, quàm hîc scripserimus, cognoscat; cùm
tamen omnia innuerimus.
Alij aurum in calcem redactum, uti docui¬
mus, addito tamen sulphure, uti loannes è
Rupescissa, Vlstadius & reliqui complures do¬
cent, in aqua ardente optima ponunt, & fi¬
mo, aut tepenterbalneo macerant per men¬
sem; aiunt enim aurum descendere in fun¬
dum, uti butyrum: Tuncque destillatione
quam eliciunt, & aurum ipsum aqua commu¬
ni stillatitia quinquies abluunt. Mox illi im¬
ponunt aquam è melle stillatitiam, ea ratio¬
ne paratam, quam docet cap. 22. VIstadius, in
balneoque per mensem denuò locant; huicque
addunt, aquam è floribus folijsque ac radici¬
bus borraginis, buglossae, chelidonij, ac me¬
lissophylli stillatitiam, in qua posita fuerit, li¬
gni aloës, Rhapontici, Ambari, Moschi, cu¬
iusque drach. 1. S. omniaque simul, quindecim
dierum spacio, in balneo aut fimo tepente
morari sinunt, postea inuicem separantur. Sed
huiusmodi aurum multo inferius est, eo, quod
suprà demonstrauimus.
Pari