202
Atramenta
unde sunt
Sulphur du¬
plex.
Sulphur
simplex cau¬
sat solem.
ROSARIVM
loris donec facta sunt virtuosa, & postea coagula¬
ta sunt ex frigore, atramenta vero composita sunt
ex sale & sulphure & lapidibus, & creditur in ip¬
sis vis mineralis aliquorum corporum liquabili¬
um quae ex eis fiunt, vt calcantum & olocari, sed
corpora metallica ex ipsis artificialiter fieri non
possunt, cum sint alterius naturae, & cum metal¬
lis ex prima materia propinqua scilicet cum mer¬
curio originem non duxerunt scilicet ex argento
viuo. Non nego quin cum ipsis metalla possunt
purgari aut dissolui, vel sophistica forma per ea
introduci ad decipiendum homines. &c.
Duplex est sulphur: viuum scilicet & vrens.
Viuum causat metalla quamuis adhuc bene diffe¬
runt vnum ab alio, secundum quod plus existit
viscositate terrae infectum, cum tamen sulphur sim¬
plex viuum causans aurum & argentum non est
nisi vapor calidus & siccus generatus ex purissi¬
ma siccitate terrestri, in qua omnibus moribus
prędominatur ignis, & illud dicitur elementum
cum mercurio metallorum &c. sulphur patet supra.
QVOD IMPOSSIBILE
est minora metalla artificialiter fieri metalla.
Sed quia in pręcedenti capitulo determinatum est
minora mineralia artificialiter impossibile fie¬
ri metalla, propterea hic restat fore probandum
primo sic, quia minora metalla de prima metallo¬
rum