202
PHILOSOPHORVM
ducunt, & in partem mineralem quae originem
ex mercurio non ducunt. De metallis exemplum
Sol, Luna, Iuppiter, Mars. Habet et electrum. De
mineralibus exemplum, sales, atramenta, alumi¬
na, uitriolum, arsenicum, auripigmentum. Sunt
autem ductibilia, & liquabilia omnia metalla quę
originem ex mercurio duxerunt, quia materia eo¬
rum est substantia aquea mixta cum substantia
terrea commixtione forti vt vnum ab altero separari
non potest, quare congelatur substantia aquea il¬
la cum frigore magis post actionem caloris, &
erunt ideo ductibilia seu fabrilia, & non congela¬
tur sola aqua nisi cum siccitate terrestri, quae alte¬
rat aqueitatem cum in ipsis non est humor vnctu¬
osus, quia congelatio eorum est ex siccitate ter¬
restri, ideo faciliter non soluuntur nisi per actio¬
nem caloris vehementem in ipsis, secundum quod
sunt fortius & fortiter commixta. Sunt autem mi¬
nora seu media mineralia secundum quod dictum
est quae originem ex mercurio non ducunt, &
horum quidam sunt sales qui liquefiunt humido
faciliter vt alumen, sal simplex, sal armoniacum, sal
lapideum et omnia genera salium, et quidem vir¬
tuosa sunt nec liquefiunt solo humore faciliter vt
auripigmentum, arsenicum, sulphur, cum aequ¬
itas sulphureorum corporum est commixta cum
terra viscosa, commixtione forti cum seruentia ca¬
P
Spiritus non
liquantur me¬
tallice.
Minora mi¬
neralia du¬
plicia.