222
NONVS
184
67. Si scire velis an mulier conceptura sit nec
ne, vestibus circumtectam subter suffito, & si
odor per corpus ire videatur ad nares & os vsque,
ipsam non sua culpa sterilem esse scito. 5. aph.
68. Caput allij integrum derasum vteris ap¬
ponito: postridie mulier digitum immittat, ac
contingens consideret. & si quidem olueritur in¬
de os, béne habet & concipiet, sin minùs, rursus
apponat. vel netopum modicum lana inuolutum ap¬
ponat, & faciat eodem modo: de nat. m. & 1.de m.m.
69. Item butyrum & lac mulięris masculum
alentis bibendum dato, & si eructaueris concipiet.
Anisum quoque, in aqua, tenuissime tritum bibat,
ac dormiat. & si quidem pruritum circa vmbili¬
cum senserit, tum concipiet, sin minùs, non. Quin¬
etiam cuicunque mulleri à subdititiis non valde
fortibus dolores ad articulos procedunt, & dentes
vnà strident, & vertigine afficiuntur, & oscitant:
huic sobolis futurae maior est spes, quàm cui ni¬
hil horum contigerit, 1. de m. m. & lib. superfoet.
70. Cùm muliet à mensibus aut medicamen¬
tis recens purgata fuerit, & stomachus vteri re¬
ctè habet, lauetur, & caput fricetur, & nihil
mnino illinatur. postea linteo inodoro loto, ca¬
pillis circundato, reticulo loto nihil olente deli¬
get, linteo primùm supposito. deinde vbi galba¬
num ad ignem aut solem calefactum subdidit, quie¬
scat. posteà manè exoluto reticulo & linteo, ca¬
put suum alicui olfaciendum exhibeat, & si
probè purgata fuerit, olet: sin minùs, non olet,
verùm haec à cibis abstinens faciat. si verò
N iiij