433
166 HIERONYMI RVBEI
destillatione excepta sit; quo tempore tota
simul ipsi auro imponitur, maceraturque tepen¬
te balneo ad uiginti dies, mox destillatur, & in
fundo liquor auri uidebitur: Qui si fortè cras¬
sior fuerit, aqua eadem denuò superfusa ac
destillata, tenuior euadet, pręsertim si id plu¬
ribus uicibus repetatur. Quod autem de au¬
ro dictum est, idem de argento dictum puta.
Videndum est tamen, ne quod calidioribus
aquis mixtum fuit, aut calidiorem naturam
contraxit, id calidis morbis, calidioreque tem¬
peramento, & anni constitutione exhibea¬
tur, qua in re prudentis medici consilio opus
est. Atque haec de auro potabili dixisse suffici¬
at, quod si rectè conficiatur, mirabiles utilita¬
tes affert, ut Arnaldus Villanouanus, egre¬
gius sua aetate, medicus, testatur; nam tenui¬
tate substantiae solidas fibrarum partes altiùs
penetrare potest, & per omnes expandi; sin¬
ceritate uerò temperamenti, calorem innatum
excitare, ac tueri; densitate, ac tenacitate, hu¬
midum radicale ac primigenium solidius, &
fortius reddere, ne citò absumatur. Cùm
nim longitudinis uitae causa sit calor multus,
idemque temperatus, nec non & primigeni¬
um ipsum humidum, solidum, ac copiosum,
nulla ratione ijs consuli meliùs potest, quàm
ipsis auri qualitatibus: Neque enim intelligo
qua ratione Thomas Erastus, medicinae pro¬
fessor clarissimo, lib. 4. aduersus Paracelsum,
scriptum