433
DE DESTILLAT. SECTIO II. 167
scriptum reliquerit, aurum non esse humidum
potestate, cùm id non modò omnibus repu¬
gnare uideatur philosophis, Aristoteli prae¬
sertim 4. meteororum; sed ipsae quoque expe¬
rientiae, quauidemus liquari aurum, & flue¬
re, & ipsum sit temperamento humidum; scri¬
bit autem eo lib. Aristoteles cap. 5iaurum, ar¬
gentum, es, stannum, & plumbum, aquae esse,
cùm liquescant calido; aqua autem non actu
solùm, sed potestate humida est. At inquit
Erastus, nulla intercedit familiaritas, qua
conueniant, corpus humanum, & aurum; tan¬
tum enim distat metallorum, praesertim auri,
temperamentum, à nostrorum corporum
temperamento, ut in haec illa transire, uerti¬
que nulla ratione possint. Verùm hoc Erasti
dictum esset probandum, nisi multa etiam ta¬
lia uideremus dissentientia, quae tamen po¬
stea conueniunt. Quis interstruthiocamelum
& ferrum, inter stellam piscem, & cochleas, inter
gallinas & serpentes conuenire quidqua pu¬
taret? res tamen ipsa secus probat; uti & de
auro, cuius magna habemus experimenta;
quanquam regligentia ac temeritas sycophan¬
tarum, qui cum omnia ferè ignorent ad omnia te¬
merè manus admouent, multa contrà accidere
fecerit. Aurum temperamento, si quid aliud,
humano simile est, uti suprà diximus; eamque
ob causam, caloreque suo terè coelesti, uires no¬
stri corporis, uitalem potissimum, earumque sedes,
nempe
L 4