433
168 HIERONYMI RVBEI
nempe cor, cerebrum, iecur roborat, sangui¬
nisque ac spirituum substantiam puriorem, il¬
lustrioremque reddit; qua de re haud omnino
iniuria, mihi dixisse uisus est clarissimus
Marsilius Ficinus, si perspicuitatem haberet
aurum, iam coeli substantiam fore. Neque ue¬
putandum est, aurum huiusmodi praepa¬
rationibus, ac destillationibus, non uiolen¬
tis illis, sed arte optimè factis, naturam ac uir¬
tutes amittere, quando herbae ipsae, ac flores,
quam multò debiliore substantia sunt, & facilè dis¬
solubili, eam seruent, uti suprà memorauimus.
Quamobrem Guainerius, de pestilentia egre¬
giè tractans, & stillatitiam quandam aquam
describens, de qua inferiùs dicemus; cùm ad
aurum hoc potabile peruenisset, licet, inquit,
de auro potabili mihi uideatur absurdum, ut
ex dictis Auicennae, & Alberti Magni in suis
de mineralibus elici potest, cùm aurum sit
materia ita perfectè cocta, sine quasi contra¬
rio mixta, ut uis ignis, absque alio auxilio,
nihil aut parùm agere in eam possit; habui
tamen à duobus chymistis fided ignis, quòd
ipsum facere proculdubio, absque salis am¬
moniaci, alteriusue erodentis, aut uenenati
mixtione norunt; imò cum quinta essentia
quae uitae, ipsum, ueluti ceram, fluere faciunt:
Quod si fieri potest, cum hac aqua coniun¬
ctum, nihil dici efficacius potest. Haec Guai¬
nerius.
De