222
NONVS.
188
86. Quae foetus sunt corrupturae, iis lac co¬
piosum effluit, & mamtuae extenuantur: contrà
verò si durae fiant, dolor aut mammas, aut coxas,
aut oculos, aut genua infestabit, nec foetum cor¬
rumpunt. 5. aph. & Coac. praen.
87. Quae praeter naturam extenuatae sunt, si
in vtero ferant, secundo mense antequam
crassescant, abortiunt. 5. aph.
88. Mulier vterum ferens, secta vena abor¬
tit, eoque magis, quo sit foetus grandior. ibid.
89. Mulieri vterum ferenti si aluus multum
profluat, periculum est ne abortiat. ibidem.
90. Quaecunque grauidae à febribus capiun¬
tur, & vehementer absque manifesta causa ex¬
tenuantur, hae difficulter & cum periculo pari¬
unt, & ne abortum faciant. periclitantur. ibid.
91. Spiritus qui cum suspiriis extrà feruntur,
& colliquatio praeter rationem, in vterum ge¬
stantibus abortum facit. 2. prorrh.
92. Quae suspitiosum in febribus efferunt
spiritum, aboriunt. ibid.
93. Si mulieri grauidae menstruae purgatio¬
nes profluant, impossibile est foetum sanum esse.
5. aphoris.
94. Foetus ex matris sanitate vel bene vel ma¬
habet. de nat. puer.
95. Puer septimestris aliquando viuit: octi¬
mestris nunquam. de septim. & octim.
96. Si praegnans partui vicina sit, & oculos
cauos habeat, & facies intumescat, & ipsa tota
itemque pedes tument, vt velut leucophlegmati¬
Signa foetus
viuus vel
corrupti.