222
189
LIBER
cavideatur, & habeat aures albas, & summum
nasum album, & labia liuida, ea ipsa aut mortuos
pariet, aut prauè viuos, & non vitales, & exan¬
gues, & morbosos. aut priùs peperit non vitales.
de superfoet.
97. Mulierem vtero ferentem ab acuto ali¬
quo morbo corripi, letale. 5. aph. & periculum est
abortus. ibid.
98. Si mulieri grauidae erysipelas in vtero
accidat, letale tum mulieri, tum foetui. ibid.
99. Si suffocatio repentè accidat praegnanti,
duo foetum affligunt; pituita grauans & frigefa¬
ciens vterum, atque loci alienitas. quare nisi cu¬
retur, periclitabitur foetus, & mulier suffocabi¬
tur. 1. de m. m.
100. Si quoque mulieri in vtero habenti caput
pituitosum fuerit, & pituitam aerem in ventrem
demiserit, & febrem induxerit, & palpitationes
primùm debiles deinde acutiores, & cibi fasti¬
dium & impotentia corripiant, periculum est ne
breui foetus corrumpatur. sed & mulier in peri¬
culum veniet non curata. si verò curetur, vtpote
fluido ventre existente, statim quidem constrin¬
gere oportet. sunt quoque multa alia pericula de
quibus abortus fit. Nam si mulier in vtero ha¬
bens acutè aegrotarit, aut debilis fuerit, aut onus
leuarit, aut saltarit, aut percussa fuerit, aut cibum
negligat, aut animo delinquat, aut plus aut mi¬
nus edat bibatue quàm oportet, aut timeat, aut
consternetur, aut vociferetur, aut intemperan¬
ter viuat Veneri indulgens, foetum corrumpet.
sed &