485
EPITOME
agunt solum in extremitates & alij spiritus cum illis fixan¬
tur et res grossae sic quod medicina erit aliquando fugitiua quia
spiritus non sunt in intimis fermenti sed in extremis ubi spiri¬
tus fixari non possunt, ideo etc.
ET sic facta fixione procede per solutionem per se in bal¬
neo ut dictum est in uegetabili. Sed est sciendum. hic lapis
ex mixtis non soluitur ita cito per se sicut uegetabilis per se, ta¬
men citius soluitur quàm mineralis per se, & sic tenet me¬
dium & solutio eius est in nouem diebus & oportet reitera¬
re has solutiones quae in balneo fiunt per se aliquotiens & et
fixationes ut medicina plus penetret quia medicina bene pene¬
trans & fixa est quae bene transmutat, & quanto plus pene¬
trat citius corporibus coniungitur & exit maius elixir. Iam
enim omnia breuissime modo possibili tibi scripsi. Sed ut
omnia breuissimo modo mihi possibili scribam. scire debes quòd
ex plumbo fino nigro philosophorum extrahitur quoddam
oleum aurei coloris uel quasi cum quo si lapidem mineralem
uel mixtum uel animalem post fixionem primam solueris bis
uel ter tribus aut quatuor diebus, excusabit te ab omni labo¬
re solutionum & coagulationum ratio est. quia hoc est oleum
occultum quod facit medicinam penetrabilem amicabilem &
coniungibilem omnibus corporibus & augmentat eius effe¬
ctum ultra modum sic quòd in mundo hoc secretius eo non
est. unde mirabilia dico quòd omnibus antiquis philosophis in¬
credibilia forent, scilicet si sciueris hoc bene (scilicet oleum) ab
aqueitate separare & laboraueris in eo ex modo mixtionis iam
dato poteris in triginta diebus lapidem componere. Hoc autem
oleum non est necessarium in uegetabili per se quoniam solu¬
tiones ibi & coagulationes ut dictum est cito fiunt, tamen si
fierent sublimationes ibi credo tincturam lapidis multum am¬