485
RAYMVNDII.
ponere debes. Cum autem perfeceris decimam distillationem
164
computando d principio distillationis aquae ardentis impone
aurum in pondere ut supradictum est in uegetabili per se &
loca infurno componendo singula ut dictum est. & tunc ui¬
debis mirabilia, quoniam in decem diebus completur tota fi¬
xio quae in simplici uegetabili in uigintiquinque non comple¬
tur uel uix, & hoc est quia unus spiritus ingrossat alium
&, quia sptritus quintae essentiae uitrioli est magis spissus &
grossus quam spiritui aquae ardentis & etiam quia magna
est concordantia inter spiritum uitrioli & naturam auri,
quia ambo sunt ex eisdem principijs cum mineralia secum tra¬
hant originem, ideo spiritus uitrioli coniunctus sptritui aquae
ardentis spissat eum & adhaerere facit cito auro ut secum fi¬
xetur & crede mihi, quia haec accurtatio est praeexcellens in
arte quantum ad aurum alchimicum, non tamen quantum
ad uirtutem medicinalem, Aduerte ergo quia multi phi¬
losophi dixerunt infinitas praeparationes puta calcinationem
solutionem &c. & hoc totum ad finem ut spiritus quintae es
sentiae bene posset coniungi cum fermento, & fecerunt mul
tas reiterationes ut spiritus iam coniunctus corpori in alia
operatione eam fortificar ne per alium spiritum & sic fece¬
runt unam aquam & calcinabant spiritus & dixerunt spi¬
ritum adhaerere & fecerunt aliam & soluebant & iterum
coagulabant etc. & sic se fatigauerunt multis diebus ante¬
quam aliquam medicinam perducerent & hic tibi notum est
qualiter hoc quòd ipsi diuersis operationibus & maximis peri¬
culis quaesierunt hic multo meliori ingenio puta unica actio¬
ne completur, & necesse est hanc medicinam esse optimam
& meliorem quam si per suos modos expleretur, quoniam in
singularibus aquis pauci sunt spiritus, & quando agunt,
x iiij