222
NONVS.
190
sed & ipsi vteri naturas quasdam abditas & taci¬
tas & proprias obtinent, quibus abortum faci¬
unt. Nempe cùm sint natura flatuosi; densi,
maiores vel minores aequo. & si quoque in vte¬
ro habens ventrem aut lumbos doleat, periculum
est, ne pelliculis, quae ipsum continent, disruptis,
abortiat. Sunt etiam quae foetus corrumpunt, si
acre quid aut amarum edant, aut biberint, prae¬
ter consuetudinem dum adhuc paruus intus est
foetus, qui si iam tenellus aliquid praeter morem
patiatur, expirat, & si acre quid aut amarum su¬
git, necesse est illi turbari ventrem, dum adhuc
paruulus est. percipiunt enim & concitantur,
fluxione è ventre secedente, ipsi vteri. Praeterea
si praegnans nimis laborauerit, vel ventrem nimis
habeat distentum conclusumque, etiam sic cor¬
rumpitur foetus à labore calfactus, & à ventre
pressus. plerique dum parui sunt, debiles sunt:
quidam verò etiam magni corrumpuntur. Si
etiam icterus praegnanti acciderit cum doloribus
fortibus, & vrina acris, & purgatio superuenerit
biliosa, planè timendum foetum debilem fore,
& abortum praesagit. 1. de m. m.
101. Praeterea si acetabula pituita repleantur,
foetum vbi fortior factus fuerit corrumpit vte¬
rus. de nat. mul.
102. Si mulier praegnans valdè pituitosa fue¬
rit, grauis est hic morbus, & tam mulieri quàm
foetui periculosus. 1. de m. m.
103. Quare non oportet mirari mulieres,
quod inuitae corrumpunt foetum. Nam custo¬