241
DE METALLIS.
193
gos Pharaonis ueros serpentes genuisse, qua¬
re longè magis cogimur fateri humana arte
posse metalla gigni.
PARS TERTIA.
Agni profectò, ac satis splendidi pro
astruenda Alchymia praecesserunt
apparatus, at si eos intimius consi¬
derabimus, satis leuibus niti fundamentis
inspiciemus, & ex eisdem principijs ex qui¬
bus ducebantur rationes pro approbanda
Alchymia, inueniemus longè firmiores du¬
ci pro ea euertenda & reijcienda, ut autem
dempto tenebricoso inscitiae uelo illustrio¬
rem intueamur ueritatem, conuersi ad pri¬
mum caput, primumque fontem depromptum
ex natura & uiribus artis, considerandum
est, quod cum ars sit habitus mentis, sit qua¬
litas & accidens, minime ualet suis uiribus
efficere substantiam, nil enim sua uirtute
liquid se praestantius producere ualet, pro¬
pterea si nonnunquam uidemus arte sub¬
stantias gigni ut ab Agricola plantas, & ab
alijs artificibus Gipsum, Calcem, & similia,
id effici putandum est per illam artem, qua¬
tenus est pars Magię physicae hoc est ut mi¬
nistram naturae, quae noscens rerum physi¬
carum uires, & agentia cum patientibus
nectens,
N
Ostensio¬
nes pro
Alchymia
destruenda.