241
Tria ad
Magiam
requisita.
194
CARERII QUAESTIO
nectens, quasi eorum hymeneus efficit, ut per
Naturam tanquam per principem causam
substantiae & corpora physica producatur,
ut autem id efficere ualeat, tria requiruntur,
primo ut artifex cognoscat uires physico¬
rum agentium & patientium, secundo ut
exactè exploratas habear congruentes ra¬
tiones siue proportiones, nec non & modos,
qui requiruntur pro constituendo illius rei
temperamento & educenda forma. Tertio
ut in eius manibus & facultate sint posita
principia & instrumenta pro re efficienda
necessaria, si unum horum desit, non ualet
artifex rem illam efficere & constituere: His
praeassumptis asserendum primo est, artem
hnec ut causam principem, nec ut instrumen¬
tum Naturae, posse metalla generare, Non
ut causam principem, quia sic ut patuit nul¬
la ars ualet efficere substantiam, Non ut in¬
strumentum Naturę, quoniam earum trium
conditionum, quas enumeraui, nulla ei com¬
uenit, primo enim sunt nobis ignota potio
ra principia, propria semina, & uires eorum,
quae metalla efficiunt, nam causa efficiens est
Coelum suo lumine & motu, nec non calor
ille sulphureus proxime alterans, coquens,
& formans, haec quamuis nobis sint nota
quadam communi & confusa cognitione,
tamen