457
AD ERASTVM. 377
suam ex duxerunt originem, non qui¬
dem vna post aliam; sed in vna creatione,
substantia, materia, forma, essentia, natura,
& inclinatio datae sunt.
Manifestò liquet Paracelsum hoc loco de re¬
bus corruptibilibus facere mentionem, eisque
creatis & conclusis, siue comprehensis in suo
principio, & intra ęthera, quas etiam creatas
mnes priùs docet, ex vnica materia prodijsse,
& non quamlibet ex peculiari, sed omnibus
communi: quandoquidem quod ab vno & per
vnum creatum est omne, vnum principium &
non plura habuisse oportuit, sicuti non plures,
sed vnicus tantùm est creator omnium, in vno,
per vnum aeternum verbum, & non per plura.
Quur dicis igitur Eraste Paracelsum asseuerare,
res omnes contentas in mysterio magno latuis¬
se, & per separationem tantùm emersisse, non
per creationem, cùm tame hoc loco, ac alijs
bique doceat omnia creata in essentia corru¬
ptibili, vnicum habuisse principium, in quo con¬
clusa fuerunt, & intra aethera comprehensa, ex
quo vno prodierunt, & non ex pluribus? Hoc
vnicum vocauit mysterium magnum, de sepa¬
ratione omnino nihil proferens. Prodijsse dicit,
non addens id quod tu fingis per separationem,
& non percreationem, etc.
Vide