241
Quae prae¬
stantior num
Ars, uel Na¬
tura.
Natura ab¬
solute &
suis uiribus
praestat Ar¬
ti.
Ars iuncta
Naturae ei
praefertur.
204
CARERII QUAESTIO
sint: Haec capita qua potero breuitate & fa¬
cilitate explicabo. De primo dum inter se
conferuntur Ars & Natura, multi Naturae,
alij Arti principatum tribuunt, uariaeque pro
omni parte afferuntur rationes, quibus, prae¬
termissis, dico, Artem dupliciter posse con¬
siderari, primo in se, & quoad ea quę illi com¬
ueniunt ratione propria, Secundo ut iuncta
Naturae eique superadditam: In prima consi¬
deratione assero Naturam praeferri Arti, in
altera uerò artem praestare Naturae: Vtraque
assertio facilè ostenditur, Quod Natura ui¬
ribus proprijs praestet Arti, patet, Natura
nim est substantia, Ars est accidens, Natura
res serias efficit, ars imagines & umbras re¬
rum, Natura absoluit opera Dei, ars uerò ho¬
minis, Natura est agens principale, ars uerò
eius instrumentum: Altera assertio nempe
quod ars iuncta Naturae Soli Naturae seor¬
sum consideratae praeferatur, conspicua est,
ea nanque prolata fuit ab Aristotele in prin¬
cipio primi Rhetoricorum dicente, dum
liquid fit arte & Natura, longè melius fit ar¬
te scilicet complicata cum Natura quam Na¬
tura tantum. Eadem quoque est conspicua ra¬
tione, quia ars iuncta Naturę ultra Naturam
aliquid addit, & includit Naturam, & aliquid
ultra, propterea ars Naturae iuncta ualet su¬
perare