241
DE METALLIS.
205
perare ea, quibus per Naturam uincimur, ut
patet de grauissimorum ponderum artifi¬
ciosa eleuatione, quemadmodum Aristote¬
les in principio suarum Meccanicarum pa¬
tefecit: At inquiunt nonnulli Platonem in
decimo de Republica principatum absolu¬
tum tribuisse arti, non Naturae, Respondeo
id apprimè esse falsum, nam Plato eo loco
non de humana arte loquitur, sed de arte Di¬
uina, quae non distinguitur ab ipso Deo, id¬
eo inquit, Mundum esse genitum arte, hoc
est eminenti ratione & consilio Dei diuinęque
mentis, non Naturae necessitate & impetu
corporum, ut Democritus, Empedocles, &
alij ueteres Philosophi existimabant: Ad¬
dunt Artem pertinere ad Mentem, Naturam
infra Mentem esse positam, artem uti cogni¬
tione & consultatione, Naturam minimè,
artem demum perficere Naturam, & pro¬
pterea esse praestantiorem. Respondeo, Ar¬
tem pertinere ad mentem, at non esse men¬
tem, sed qualitatem & habitum eius, Natu¬
ram uerò esse formam substantię: Et quam¬
uis Natura non cognoscat, tamen ita pen¬
det & dirigitur à cognitione Dei ut ars à co¬
gnitione hominis, propterea Natura dici¬
tur ministra Dei, famula intelligentiae non
errantis, complens ac perficiens diuinae pro¬
uiden¬
Sententia
Platonis.