202
ROSARIVM
quia ipsum est primum & posterius in planetis si¬
cut sol in stellis, quia in Astronomia firmamenti
videmus, quod sol est dominus omnium planeta¬
rum, & omnes planetę egent lumine suo, quia dat
lumen suum sursum vsque ad Saturnum, & deor¬
sum vsque ad lunam, deinde respicit omnia tam su¬
periora quam inferiora. Aristoteles: Fili accipere de¬
bes de pinguiori carne, fili tu debes scire, quod vnum
quodque semen suo germini respondet quia ea quę
seminas ea etiam & metes.
QVAE SVNT PARTI¬
cularia quae perficiuntur
in hac arte.
Uniuersaliter omnibus intuentibus ad quos
pręsentes sermones deuenerint declaro, quod
in totius artis serie non sunt nisi duo parti¬
cularia, quę particulariter perficiuntur secundum
philosophos & naturam, primum particulare tam
in albo quam in rubeo existit in mercurio, sine ad
ministratione medicinae perfectae quamuis bene
corpus cum quo perficitur in se occulte ipsius tinctu¬
ram continet, veluti natura requirit, primum quod
in eo particulariter ex vtraque specie rerum est il¬
lud, cum Mercurius sit ex prima materia omnium
metallorum compositus, ex terra alba nimium sul¬
phurea & aqua clara, & ideo albedo terrae trans¬
paret limpiditatem aquae, & est color in eo albissi¬
mus