202
PHILOSOPHORVM.
mus vt docet experientia, & continet in se sul¬
phur bonum, maturum, & mundum, tunc possi¬
bile est ex eo particulariter fieri solem & lunam.
Philosophus: admisceatur per artificium alijs
metallicis corporibus quia est de natura eorum,
& ipsa generata sunt ab eo, & ideo per artificium
fieri potest, & imitetur digestam naturam in illud
vt cum eis perficiatur & sic quibus complectitur
metallis fit simile illis sine aliqua admixtione extra¬
nea, cum simpliciter natura gaudet suae naturę &
non per aliquod extraneum, sed cum sole fit sol
cùm luna luna, cum venere venus. &c. cum
vnumquodque mitit in illud vim suam, & etiam
quia in se continet suum sulphur bonum sed im¬
maturum, quod per artem maturatur. Quare
alia metalla coagulata & infecta per sulphur adu¬
stibile particulariter sicut ipsum, sol & luua fieri
non possunt.
Prima ratio: Si enim in mercurium transfor¬
marentur, & admiscerentur cum Sole & Luna
tunc ipsorum Mercurius haberet in se illud prae¬
habitum sulphur malum.
Et si purgaretur, tunc in tantum purgari non
posset quod reduceret in Mercurium sicut ante
talem simplicitatem. Nec etiam posset corpus per
mercurium in eo dissolui, et cum dissolui non posset
tunc etiam vim seratam in illud mittere non posset.
Q ij
Purgatio im¬
perfectorum
corporum nul¬
la utilis.