485
EX RHASI. 168
des primatum tenet, quia non est ita durum aut molle quod
per ipsius naturam de facili non dissoluatur & est augmen¬
tatum, unde propter hoc uoluerunt dicere quòd est de natu¬
ra negetabilium. Est autem aliud alumen uiride & in pul¬
uere, & quodam est citrinum quoddam subalbidum & hoc est
admodum calcis. Est & quoddam alumen in lapide admo¬
dum salis gemmae. Et siquidem omnibus ijs utimur, quod ta¬
men melius est in arte alumen dicitur lameni de quo primo
fuit mentio facta. Recipe ergo de alumine lameni quan¬
tum uis, & suauiter tere in mortario aeneo, & pone illud in
olla enea, & superfunde illi in sextuplo de urina puerorum
reseruata & clara & ponè ad lentum ignem & dimitte quo¬
usque consumetur medietas urine uel duae parter, & postea
remoue ab igne & cola per filtrum & quod colatum est po¬
ne in uasae uitreo & cooperi illud & serua.
NOTA quòd alumen praeparatur cum urina puerorum
distillata, ita tamen quòd sit una pars aluminis & quatuor
partes urinae distillatae, contere ergo alumen bene & pone in
urinam & soluetur, cum autem solutum fuerit distilla per
filtrum & congela & fac hoc saepe & habebis eum ad uelle
tuum. Eodemmodo fac de omnibus consimilibus.
PRAEPARATIO salis communis, quia illud sal¬
est origo omnium salium. Recipe ergo ipsius salis communis
quantum uolueris & quinquies tantum de aqua dulci calida
& in ipsa aqua sal commune & distillam per filtrum & con¬
gela, reitera hanc operationem saepe et inuenies ipsum in mo¬
dum crystalli & serua.