485
COLLECTANEA
De salibus.
SALIVM multa siunt genera quaddam armonia
cum & in ipso sunt abscondita omnia secreta phi¬
losophorum, & ipsum appellauerunt aquilam, quia
sicut aquila uolat super omnia uolatilia altius, sic sal armo¬
niacum altius exaltatur super omnia alia. Quidam uocaue¬
runt ipsum sagittam ex eo quòd nullus potest consequi opera¬
tionem huius artis sine hoc sale sicut etiam sagitta non potest
emitti sine arcu, & est ualde intensum in caliditate & sicci¬
tate. Et nil aliud est nisi uapor inspissatus, componitur enim
ex uapore collecto in balneis ex fuligine. Est & sal gemmae
quod est pretiosius alijs, & est ualde candidum, & est quasi
cristallus & est bene solubilis & multum ualet ad operationem
huius artis ut eius efficacia declarat. Est & salnitrum, &
aliud est sal commune, & illud diuersificatur secundum di¬
uersa loca, quia qnoddam magis amarum quoddam magis
album, & quod albius est, est magis solubile & efficacius.
Illud quod diximus de alijs intelligas secundum magis tamen
& minus hoc unum scito in omni genere salium, quòd quan¬
to purius est tanto efficatius. Aperi oculos tuos ut uideas &
cor ut intelligas quoniam loqui uolo. Est quoddam sal quod
absconderunt philosophi & illud est sal alchali. Et si istud ha¬
bere poteris sufficiet tibi in arte. insistamus ergo huic.
RECIPE de sale communi partem unam, tere, po¬
ne in olla, & bene cooperias, pone ollam in furno figuli, à
sero usque ad mane, tunc accipe sal & tere, & pone in ua¬
se uitri, & superpone de aqua atramenti superius reserua¬
ta, & hoc ad rubeum, uel de aqua aluminis ad album, super
pone