457
AD ERASTVM 319
turam creare intelligitur à Paracelso. Quomo¬
do enim comprehendere Deus potuit aliud,
quàm seipsum, nisi creatum id fuerit, quod ab
ipso Deo comprehensum est? Increatum autem
mysterium magnum, siue principium, siue re¬
rum omnium fontem, Dei Sapientiam intel¬
ligit, conceptione mentali adaptasse sibi mate¬
riam idealem, inuisibilem, & incomprehensi¬
bilem, vti nihil ex nihilo primam, ex qua tan¬
quam ex supernaturali matre prodierunt, sic
mandante verbo Dei aeterno, cuncta quae ab
ipso creata factaque sunt in ipsa, & nata sunt ex
eadem vnica matre. Quòd autem ex nihilo
creata fuisse dicas, Scripturae S. Patrumque te¬
stimonijs assertum esse, Paracelsus idipsum non
negat, imò potiùs confirmare maximè nititur.
Etenim si creari oportuit aliquid, ex nihilo factum
esse fuit necessarium, cùm ante creationem prae¬
ter Deum solum, nihil fuit, quod quidem, per
Sapientiam diuinam, adaptatum est in mate¬
riam primam. Mysterium hoc est magnum &
increatum, quo cuncta sunt ex nihilo creata.
Audiuisti prius immensitatem diuinae Maiesta¬
tis, comprehensione, vel intensione, aut si vis
recollectione radiorum suorum ab infinito pro¬
gredientium, & in infinitum redeuntium, vni¬
cam in meditullio fieri sectionem, punctum
atque centrum vnicum, immensum, & incom¬
prehensibile nihil, quod ampliatione radiosa
dilata¬