DE
METALLIS.
219
pore
gigni
longa
&
magna
praecedente
al¬
teratione,
congelatione,
&
permutatione,
il¬
li
tamen
lapides
arte
non
fierent,
&
si
fierent,
non
propterea
fierent
metalla,
quae
diffici¬
lius
&
uiribus,
mensuris,
proximisque
prin¬
cipijs
magis
latentibus
producuntur,
His
accedit,
quod
frequenter
decipimur,
puta¬
mus
enim
lignum
esse
conuersum
in
lapi¬
dem,
quod
tamen
non
uerè
conuersum
est,
sed
solum
extrinsecus
lapideo
integumen¬
to
est
inuolutum
per
circunfusos
halitus
in
lapidem
commutatos,
non
enim
lignum
nisi
multiplici
permutatione
potest
in
lapidem
uerti,
Ex
longa
approbataque
experientia
de¬
mum
solum
colligere
ualemus
non
Alchy¬
miam,
sed
Artem
sublimandi
&
instillandi
utilem,
salutarem,
ac
maximi
faciendam
es¬
se,
Eius
enim
auxilio
uarias
ex
rebus
uires
elicere,
uaria
olea
admirabilis
uirtutis
con¬
ficere,
liquoresque
saluberrimos
ex
Naturae
fontibus
haurire
ualemus,
Insuper
opera
&
auxilio
Artis
sublimandi
in
notitiam
mul¬
tarum
rerum
physicarum
perducimur,
prin¬
cipiaque
eas
constituentia
cognoscimus,
Ea
enim
est
resolutio
rerum
in
sua
principia,
qua
resolutione
nil
est
homini
accommodatius
pro
indaganda
natura
rerum,
Hanc
itaque
Artem
ingenio
philosophico,
menti
subli¬
mia
Commen¬
datur
Ars
sublimandi.