241
220 [sic]
CARERII QUAESTIO
mia indaganti, animo demum ingenuo &
Regio ita accommodatam, iudicaui semper,
ut Alchymiam inutilem ac perniciosam, Qui
Alchymiam profitetur, inani spe delusi, pol¬
licentur maria & montes, quae cùm praesta¬
re non ualeant, inspicientes se fuisse delu¬
sos, alios illudere tentant, ut suum damnum
& dedecus aureo mendacij uelo obuoluant,
& quia ea quae pollicentur uidentur homi¬
nis excedere uires, audent sui mendacij au¬
ctores facere Deos: Hinc Apollinis commen¬
titium illud responsum circunfertur:
"Lapide aureato accepto, quem marem appellant
Solem & hominem simul compactum
Namque guttis eius aurum parit
Terra Aethiopiae, unde formicarum genus
Aurum ducit, sensumque fert & gaudet
Poneque cum eo euaporationis coniugem, donec uertatur.
Aquam uero sacram alioquin expressam
Siue spiritum Cyprium, atque Aegyptiae
Crinium auratorum succum, unge laminas
Deae Luciferae, atque Veneris
Igneque conflare, aurum auocans."
Ex his itaque satis conspicuè patere censeo,
ut fundamenta & aduersas rationes, ita Ar¬
tem fundamentis illis suffultam & nixam,
inanem leuem & negligendam esse, & ex ho¬
minum auaritia originem duxisse, quae cum
sit