457
382 ADMONISTIO
probare conaris eiuscemodi verbis: Quod in illo
suo mysteriò magno, quod increatum asseueratur expli¬
catissimis verbis, res omnes contentas latuisse, & per se¬
gregationem emersisse affirmat. Ex falso falsum con¬
cluditur hoc loco. Nam Paracelsus non dicit
res omnes latuisse (vtais) sed apertè satis in¬
nuit, occulto modo creatas esse in mysterio
magno, sed non priùs natas vel in lucem appa¬
ruisse, quàm segregatae sunt à suis tenebris per
diuisionem; vt haec omnino genuina sit mens
Paracelsi, patens ex scriptis eius, Deum in inui¬
sibili, & incomprehensibili mysterio magno,
siue principio, creasse res omnes vnitè, & non
confusè iunctas, at occultas in occulta sua ma¬
tre, donec per diuisionem creatione tamen
patefactae sint, vt quum Deus lucem creatam à
tenebris diuisit, à nocte diem, ab aquis inferio¬
ribus superiores, & per congregationem illa¬
rum ab interstitio naturae medio, sic semper
num ex alio, donec apparuit arida: tum demum
ea quę fuerant occulta, ex tenebris in propatu¬
lum prodijsse, ac tandem creata luce inferiori,
manifesta fuisse reddita. Ecquis dubitat quaeso
tenebras occultare singula, donec adueniente
luce palàm fiant? Quis etiam adeò excaecatus,
qui non videat ex prima narratione Geneseos,
coelum & terram inanem & vacuam, abyssique
faciem, & aquas obtenebratas: summatim in
tenebris adhuc occulta fuisse & inuisibilia om¬
nia,