202
Salis natu¬
ra.
Modus solu¬
tionis du¬
plex.
ROSARIVM
fusione à vitrificatione conseruet, de natura enim
spirituum & corporum est non vitrificari, & à vi¬
trificatione commixtum saluare, donec in eo fue¬
rint spiritus, ergo qui magis naturam seruat spiri¬
tus, magis à vitrificatione defendit, magis autem
seruauit spiritus solummodo purificatus, quam purifica¬
tus, fixus, calcinatus atque solutus, ideo necesse est il¬
li admisceri, resultat enim in his bona fusio, & in¬
gressio & fixio stans, ex operibus ergo naturae pro¬
bare possumus sola salium & aluminum & simi¬
lium naturam seruantia solubilia esse, non enim
in operibus illius omnibus considerantes inueni¬
mus alia solui pręter illa, igitur quęcunque soluun¬
tur necesse est per illorum naturam solui per reitera
tionem calcinationis & solutionis, ideoque proba¬
mus per illud, omnia calcinata ad salium vel alu¬
minum naturam approximare, ideo sese in proprie¬
tatibus necesse est concomitari. Modus vero so¬
lutionis duplex est, scilicet per fimum calidum &
per feruentem aquam, quorum est vna intentio
& vnus effectus. Modus ergo per fimum est, vt
ponatur calcinatum in ampullam vitream, & su¬
per illud fundatur quantitas aceti distillati vel con¬
similis dupli eius, & obstruetur caput suum ne re¬
spiret & sub fimo tepido triduo dimittatur, &
postea per distillationem philtri solutum remouea¬
tur, non solutum uero iterato calcinetur, & post
calcina