202
PHILOSOPHORVM.
parum de substantia eius, & multum de substan¬
tia mercurij & parum de virtute eius, propter quod
ratione mercurij est maxime ponderosum, & ra¬
tione virtutis sulphureae multum est rubeum, ar¬
gentum autem per omnia contrario modo se ha¬
bet, quia habet de substantia sulphuris multum et
de virtute eius parum, & de substantia mercurij
parum, et de virtute eius multum, ideo est album,
quia color sequitur multitudinem virtutis, virtus
vero in vapore locata est, materia eius vicinius est
materię auri quam aliquod aliud metallum, ideo facili¬
ter vertitur in aurum, non indiget alio labore nisi
transmutando colorem & dando pondus.
DIFFERENTIA OLEI
& aquae in ratione tin¬
cturae.
Arnoldus.
Differentia est inter tincturam aquae et olei,
quia aqua abluit tantum et mundat, oleum vero
tingit & colorat. Exemplum autem huius est quia
si pannus mergatur in aquam, mundatur ab ea,
& quando desiccatur, aqua recedit, & pannus
manet in statu suo, & in colore suo in quo prius
erat, nisi quod est magis mundus. Econtra est in oleo
quia si intingat pannus in eo non separatur ab eo
per calorem ignis vel aeris, nisi ex toto id destruatur
S ij
Aqua non co¬
lorat.