202
Extractio
animae.
ROSARIVM
nec poterit separari oleum ab ipso panno, nisi per
ablutionem & ignis desiccationem, aqua autem
est spiritus, extrahens hanc animam à corporibus,
cum vero extrahitur anima ab ipsis corporibus,
remanet in ipso spiritu deportata, sicut deporta¬
tur tinctura tinctorum per aquam super pannum,
deinde recedit aqua per desiccationem, & rema¬
net tinctura in panno fixa propter oleoginositatem, sic
ergo aqua est spiritus, in quo portatur tinctura
aeris, quae cum reducitur super terram albam fo¬
liatam, statim siccatur aqua spiritualis, & rema¬
net in corpore anima, quae est tinctura aeris, spiri¬
tus ergo retinet animam, sicut anima retinet cor¬
pus, quoniam anima non moratur in corpore nisi
mediante spiritu, cum vero coniunguntur nunquam
separantur, quia spiritus retinet animam, sicut ani¬
ma retinet terram. Vnde praecipit Hermes, ani¬
mas venerari in lapidibus, est enim mansio eorum
in ipsis, sunt autem retentiuę fugitiuarum cu eis,
ergo est coagulatio nostra, quoniam retinent fu¬
gientem, seminate ergo animam in terram albam
foliatam, quoniam ipsa retinet eam, quoniam
cum ascenderit à terra in coelum, ite¬
rumque descenderit in terram,
recipiet vim inferiorum
& superiorum.
&c.
DE