867
IOANNIS GVINTHERII
ANDERNACI MEDICI,
de veteri & noua medicina
faciunda,
COMMENTARII SECVNDI
DIALOGVS PRIMVS.
MATHETES, Redeo ad te iussu tuo, honorate magister,
vt sicut nuper me de cognoscenda medicina institui¬
sti, ita nunc quoque de ea faciunda erudire digneris.
GERON, Opportunè aduenisti Mathetes. iamiam enim alios
quoque meos familiares ad medicinam exercendam, sicut pro¬
misi, informare constitui, parum nanque commodi medicinae stu¬
diosi, ex sola rerum naturalium notitia consequi possunt, nisi vsu
quoque periti fuerint. MATHETES, Oro itaque te, optime prae¬
ceptor, ne institutum tuum diutius differas. GERON, Non te re¬
morabor: modò diligenter auscultes. nihil autem te moueat,
quòd magna hodie inter medicos dissensio sit oborta: in qua alij
Hippocrati, Galenóque, & eorum imitatoribus adhaerendum
esse iudicant: alij his non modò neglectis, sed etiam grauissimè
reprehensis, aut potiùs damnatis, nouo cuidam Theophrasto,
cognomento Paracelso, natione Germano, credendum esse cen¬
sent. MATHETES, Quibus de causis hi ab antiquis, & eorum se¬
ctatoribus discedendum esse putant? GERON, De hoc, & alijs
pertinentibus postea sum dicturus: nunc secundam veterum me¬
dicinae partem, quae in eius exercitatione & vsu consistit, decla¬
rare aggrediar. Quemadmodum igitur summa vis in rerum na¬
tura consistit, quae omnia administrat, tueturque singula: sic ars
medendi, naturę legem semper imitans, in hunc finem accommo¬
datur, vt bonam homini valetudinem firmámque conseruet: in¬
firmam autem reficiat, vitámque ipsam saluam, & incolumem
longissimè quàm fieri potest, producat. Qua de causa in tres par¬
tes à veteribus diuisa est, vt vna sit quę victu: altera, quae medica¬
mentis: tertia, quae manu medetur. Prima, non solùm sanitati tu¬
endae, sed etiam morbis est communis, necessariáque: graecis
[GR]διαιτητικὴ[/GR] dicitur, secunda omnibus tum internis, tum externis est
idonea, ac [GR]φαρμακεύτικὴ[/GR], tertia manu curat, externis tantummodò
vitijs accommodata, ac [GR]χειρουργικὴ[/GR] nuncupatur. MATHETES, Quę¬
nam ad primam medicinae partem requiruntur? GERON, Quin¬
que ista, ab Hippocrate his verbis comprehensa, LABOR, CIBVS,
A
Medicarum recentiorum à veteribus dissensio.
Secunda pars medicinae, quae graecis [GR]πράξις[/GR] vocatur
Medicina naturam imitatur.
Medicina in tres partes distincta.
Hippocratis praeceptum ad sanitatem tuendam