457
388 ADMONITIO¬
gregentur, fecit, &c nam omne quod fecit Deus,
creauit eo loco Genesis, &c. Nasci igitur ibi¬
dem, Paracelso creari est ex eo, quod creatum
est; priora verba Moysis testantur; & ista, pro¬
ducant aquae, terra germinet, &c. Nec est, quod
propterea argumenteris Deum indiguisse ma¬
teria ad creationem; antea dictum fuit ex ni¬
hilo vnico creasse omnia in vno, sicuti creator
vnus est Deus, distinctus tamen in tribus sub
vno Deo personis: non aliter sub vnico mundo
tres eius distinctiones voluit esse, videlicet, in¬
telligibilis & incorruptibilis mundi, seu inui¬
sibilis atque supernaturalis: item visibilis hu¬
ius & corruptibilis; tertij verò minoris, id est,
hominis, partim corruptibilis, partim incor¬
ruptibilis, ad vtriusque praecedentium imagi¬
nem facti, & propter quem omnia facta sunt
ad gloriam Dei tantùm. Non video quid aliud
statuas, quàm Deum ex pluribus nihilis creas¬
se mundum, & ita plura velis esse principia mun¬
di creationis: quur igitur non dixisti, De princi¬
pijs aequè atque De principio? In principio dicunt
Moyses & loan. Apostolus, non, in principijs.
Ignoras quaeso ad bene ordinatam monarchi¬
am, vnico solo Principe opus esse, & si accedat
alter, monomachiam exurgere? Quid igitur
pluribus principijs opus est in monarchia
nius Dei, quàm vnico nihilo, ex quo solo crea¬
uit omnia, nedum sex diebus, verùm etiam
indies