457
AD ERASTVM. 389
indies vsque in finem seculi? Nunquid & mi¬
nimae cum maximis, herbulae, quotannis, die¬
busque singulis creantur à Domino Deo crea¬
tore, peridem verbum quod semel ab eo proce¬
ditin aeternum, eandemque semper & vbique
habet efficaciam & virtutem creatricem, licet
enascantur è semine? vnde nascendi potesta¬
tem habent exeo semine, si non ex eodem ver¬
bo semel prolato, videlicet, Germinet terra her¬
bam virentem. facientem semen, etc. Perperam igi¬
tur & iniquè Paracelsum arguis, de sequenti¬
bus primum diebus in cręatione, arguunt te po¬
tiùs eius verba haec (creata nata) quibus innuit
natum etiam creatum esse. Non minùs facis de
confusa creatione, confusoque tuo chaos Ana¬
xagorico, de quo non loquitur Paracelsus, sed
de vnito chaos, in quo nulla confusio est: testan¬
tur haec eius verba (vnicum principium, vna mate¬
ria, etc.) in primo textu secundi sui Paras ad
hunc modum inchoantis: Omnium rerum in es¬
sentia corruptibili existentium, vnicum fuit princi¬
pium, & deinceps, Intelligendum verò cuncta crea¬
ta ex vna materia prodijsse. Addidisti Eraste de
tuo: Per segregationem & non per creationem.
Quod vnicum est, aut vnum, dici confusum
nullatenus potest, quia confusionis princi¬
pium est alteritatis dualitas: vnitas verò nul¬
lam confusionem, neque multitudinem ad¬
mittit. Quicquid igitur duo vel plura
b 4 habet