867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS I. 19
post illa concoquuntur, si vsus horum erit. Eiusmodi sunt fun¬
duli, lupi, tymalli, percae, trutę, omnesque saxatiles. Hos aues rectè
sequuntur, vt ficedulae, frigillę, linarię, pari, alaudae: post has me¬
diae magnitudinis aues, vt merulae, turdelae, turdi: ab his paulò
adhuc grandiores, praesertim quae pedibus magis nituntur, vt
perdices, attagenes, phasiani: sicut etiam domesticae aues mino¬
res, vt columba, & pullus cohortalis: quóque hic tenerior est,
magis stomacho conducit, & leuioribus annumeratur: his etiam
addi potest gallina. Ex quadrupedibus feris, capreoli, & lepores,
si iuniores fuerint modicè sumi debent. ex domesticis hoedi, vitu¬
li lactantes, & verueces anniculi: agni non nimis teneri, ijque assi
magis quàm elixi. Ex partibus quoque animantium, aliae magis
aliae minus facilè concoquuntur, vt in sue quidem leuiores sunt
(vt suprà memini) vngulae, rostrum, aures, cerebellum: ex agno
totum caput cum petiolis, aliquanto quàm caetera membra leui¬
ora existunt: ex auibus, tum feris, tum domesticis colla, alaeue. ad
haec omnis esca iurulenta, licet plus materiae quàm assa, aut frixa
habeat, tamen infirmioribus magis conuenit. Sic caro mediocri¬
ter succosa, faciliùs concoquitur quàm macra: recens quàm salsa:
noua quàm vetusta. Id autem adijciendum est, omne ferum ani¬
mal, magis quàm domesticum, faciliùs concoqui. Quòd ad panis
spccies attinet, cibarius leuissimus est: mox ordeaceus: postremo
secalinus, triticeus, vel ex zea factus, boni succi est, nisi recens ni¬
miùm, aut durus commedatur, tardiusque concoquatur. MATHE¬
TES, Qui cibi minùs laudati & vtiles sunt? GERON, Ex oleribus,
rapae, napi, caules, raphani, omnésque bulbi, caepa, allium, por¬
rum, brassica: ex leguminibus, faba, lenticula, pisa, cicera, nisi me¬
dicinae loco vsurpentur: item lupinum, phaselum, ex piscibus
omnes in limo aut stagno, aut lacu, aut flumine cuiuscúnque ge¬
neris nati, praesertim anguillae, tincae, cyprini, ostraca, limaces:
adhaec marini grandiores, vt tunni, sturio, maximéque indurati,
& alij salsi, ex auibus grandiores, quales sunt pauo, grus, gallus In¬
dicus, & quaecunque in aquis viuunt, vt anas & anser. caro cuius¬
cunque animalis dominati, maiorisque, vt bubula, caprilla, porci¬
na: similiter ex omni grandi fera, vel ceruo, vel apro, vel alio: inter
has sunt etiam carnes quaelibet muria conditae, aut fumo indura¬
tae. Leporum quoque capreolorúumque vetustorum carnes sicci¬
ores, & concoctu difficiles: quae vbi tandem concoctae fuerint,
vitiosissimos humores corpori generant, qui prima potissimùm
viscera venásque meseraicas obstruunt. Inter panes vitiosus est,
qui ex corrupto frumento absque sale elaboratus ac recens est, diu¬
que madescit. Praeterea omne opus pistorium, quod ex frumen¬
B 4
Ferae quadrupedes.
Partes animalium.
Ferum animal domestico praestat.
Panis