202
Corpora.
ROSARIVM
Deinde cum his quę sunt solutiua soluendum, hęc
enim aqua lapis noster est et argentum uiuum de ar¬
gento viuo, et sulphur de sulphure ex corpore spiri¬
tuali extractum & subtiliatum siue attenuatum, quae
meliorari potest confortando in ipsum virtutes
elementales, cum alijs pręparatis, quę fiunt ex ge¬
nere sui generis, & augmentando colorem, fixio¬
nem, pondus, puritatem, fusionem, & alia, & om¬
nia quae pertinent ad elixir perfectum, & iste est
modus, per solos nos inuestigatus pręparationis
depurationis, subtiliationis, & meliorationis cor¬
porum mineralium in generali.
Multiplicatio elixir fit duobus modis, vna per
reiterariam solutionem & coagulationem lapidis
secunda per proiectionem primi lapidis elixir su¬
per corpus, aut album aut rubeum tali quantitate
quod idem corpus, etiam conuertetur in medici¬
nam, & tunc simul imponentur haec ad soluendum
in sua aqua & menstruo, & sic elixir pri¬
mum est fermentum talis tinctu¬
rae et sic mulieres pi¬
strices faci¬
unt.
DE