202
PHILOSOPHORVM
DE INCERATIONE
elixiris albi.
Ab hinc ergo extrahe de lamina cristallina,
quam in fundo reperies lucidam, & primo
tere et cera inceratione vltima, guttando super ip¬
sum guttam ad guttam interim crusibulo, super
ignem leuem de suo aere albo iam dicto donec fun¬
datur sicut cera sine fumo, tunc proba super lami¬
nam ignitam si se resoluerit velocissime sicut cera
cerata est, si vero non, reduc ipsam ad cerandam,
guttam ad guttam, de oleo suo albo donec funda¬
tur vt cera sine fumo, et hoc quidem est pręceptum
omnium philosophorum, vt cum partes sublima¬
tas fixaueris, mundissimam terrę partem reiteres
sublimationem residuę partis non fixae super eam
fixam, donec ipsa similiter figatur, hinc tenta su¬
per ignem, si bonam dederit fusionem, tunc suffici¬
enter sublimationem reiterasti. Si vero non, reite¬
ra super illam vice post vicem non fixae partis sub¬
limationem, donec fundatur cito sicut cera sine fumo,
tunc extrahe et infrigidari permitte. Ex iam dicto
capitulo, nota attente intentionem zelosam authoris in
eo quod toties reiterat modum incerationis, sorte suf¬
fecisset semel illud repetisset, sed vt fortius & tena¬
cius inprimeret lectoris incellectum de necessa¬
ria infatigabili incerationis multiplicatione ideo
V
Ceretio.
Fixio.