867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS I. 21
animi vires conuellit, maturámque senectutem accelerat: pręser¬
tim si continuetur. MATHETES, Quid aget aliquis, si in coena ex¬
pletus est? GERON, Quicquid assumpsit, potu aquae frigidae, si fir¬
mus sit, includet: deinde paulisper inuigilabit: posteà dormiet. sin
autem se interdiu plus satis cibo grauarit, neque ęstui, neque labori se
committet. neque enim tam facilè haec inani corpori, quàm repleto
nocent. Si verò quibusdam de causis inaedia futura est, labor vi¬
tandus est. Inter prandendum caenandumque, animi etiam affe¬
ctus, praecipuè ira maestitiaque, tanquam pestiferae bestiae fugien¬
dae sunt. nam concoctionem perturbant, feruoremque sanguinis
augent. Non scribo haec illis qui ab adulescentia vsque, si non ci¬
bis, certè potu vini, aut cereuisiae, quotidie se adeò replere solent,
vt neque mens, neque pes officium suum faciat. Tales enim neque
Deo grati, neque hominum numero digni censeri debent. etiamsi
quosdam ex eis longissimam vitam degere: contingat indubiè ta¬
men paenas aliquando daturi.
MATHETES, Quid post cibum agendum censes? GERON,
Corpus non magis est mouendum, quàm vt ille ad inferiora de¬
scendat: deinde tempus honestioribus colloquijs terendum est,
tandémque concoctione absoluta ad negotia consueta reuerten¬
dum. Quòd si somnus obrepat, non statim ei indulgendum est.
si verò quis superiori nocte inuigilauerit; interdiu sesquihora,
post prandium tutò captari, sed non diutius poterit. A coena ve¬
horis minimum duabus interpositis, ille ineundus est: qui sep¬
tem aut octo horis, longior non est necessarius, nisi consuetudo
talem requirat: MATHETES, In quo latere noctu conquiescen¬
dum est? GERON, Primùm in dextro: deinde in finistro cuban¬
dum erit, idque si vtrunque benè valeat: si alterutrum doleat,
ius ratio habenda erit.
MATHETES, Cur Hippocrates concubitum quoque mo¬
deratum ad bonam valetudinem sicut laborem, cibum, potum &
somnum conferre prodidit? GERON, Quia corpus plenum recre¬
mentis inanit, excitátque, & auget, praesertim rarus. Frequens
autem vires soluit, imbecilliorésque reddit: quia non modò hu¬
mor serosus, sed etiam spiritus vitalis, ab omnibus corporis parti¬
bus, per illum, accedente etiam voluptate, excernitur. Cùm verò
frequens non numero sit, sed natura, ratione aetatis, & corporis, sci¬
re licet eum non esse inutilem: quem neque corporis languor, neque
dolor, sed melior spiratio sequitur: eóque ille, neque nimis pertime¬
scendus neque nimis concupiscendus est. MATHE. Quas partes fre¬
quentior venus offendit? GER. Renes, lumbos, coxasque, & pedes.
MATH. Vnde hoc conijcis? GERON, Quia natiuus calor adeò imbe¬
Animi affectui in prandio & Caena vitandi.
MOTVS a cibo lenis.
Somnus à cibo.
Somnus nocturnus septem horis perficitur.
Cubitus
CONCVBITVS
Venere quae parates offendantur.