867
CVRATIOnes morborum quales.
Auxilia corporis varia, & quid singula efficiant.
Materia quot modis dematur.
Medici officium
24
IOANNIS GVINTHERII
ANDERNACI MEDICI,
de veteri & noua medicina
faciunda,
COMMENTARII SECVNDI
DIALOGVS SECVNDVS.
MATHETES, Quandoquidem hodie morborum cu¬
rationes executurus es, fidissime Pręceptor, volui ma¬
turiùs, vt praecipisti, ad te reuerti, orans ne id iniquio¬
re animo feras. nam hactenus nihil aequè desideraui, quam eam par¬
tem medicinę te docente cognoscere, quę morbis curandis dica¬
ta est. GER. Rectè egisti Mathetes. hinc enim omnium tuorum la¬
borum, diligentię, & studij, fructus amplissimos es percepturus.
MATH. Id faxit CHRISTVS IESVS. GERON, Benè optas. nam is ve¬
rus & coelestis medicus est: qui non solùm corporis, sed etiam ani¬
mi vitia sanare potest. idem me iuuet, vt hęc, quę de medicina, scri¬
bo, in gloriam ipsius, & hominum illi fidentium vtilitatem faciant,
MATHETES, Quales sunt morborum curationes? GE¬
RON, Quaedam communes, quae pluribus morbis opitulantur:
quaedam propriae, quae singulis conueniunt. inter communes au¬
tem aliquae non aegris tantummodo, sed etiam sanis accommmo¬
dantur: nonnullae in aduersa valetudine adhibentur. MATHET.
Quid omne corporis aegroti auxilium efficit? GERON, Materiam
aliquam demit, aut adijcit: euocat, aut reprimit: refrigerat, aut ca¬
lefacit: durat, aut mollit: quędam non vno modo tantùm, sed eti¬
am duobus inter se non contrarijs adiuuant. MATHETES, Quot
modis materia demitur? GERON, Septem potissimùm: duobus
sanè generalibus, vt sanguinis detractione, aluíque deiectione,
seu purgatione, medicamento petita. quinque verò minùs insi¬
gnibus, vt vomitu, frictione, gestatione, omnique exercitatione
balneo, & sudore. his addere licet cucurbitulas, vrinam, sputum
fluorem sanguinis è naribus, menstrua, haemorrhoindas, abstinen¬
tiam. MATHETES, Quomodo medicus in hisce auxilijs se gerere
debet? GERON, Quemadmodum dixit Asclepiades referente
Celso, VT TVTO, VT CELERITER, VTIVCVNDE CVRET,
adferátque remedia. id autem non solùm tanquam naturę mini¬
ster: sed etiam interdum, ceu eius auxiliarius: interdum, vt opi¬
fex primarius. Nam medendi ars in multis plus quàm natura prę¬
stare