457
AD ERASTVM. 391
visibili, priusquam theologicè argumenteris.
Non video quin statuas etiam, terram vel
lementa naturalia bis à Deo creata fuisse, non
percipis enim in creatione naturalium, aridam
a Moyse vocatam esse, pro terra vnico elemen¬
to, ad distinctionem idealis terrae primo vel
no die mentuatae: non pro peculiari elemento
terreo, sed pro omnib. ad illius ideae exemplar
postmodum à Deo creatis naturalibus elemen¬
tis, vt cùm dicitur, Terra erat inanis & vacua, id
est, elementa erant similia: similiter, Et tenebrae
erant super faciem Alyßi, id est, totius coeli & ele¬
mentorum principij mysterijque.
Quid est quòd de actu & potentia, schola¬
rumque nugis infidelium, hoc loco adferas in
medium, cùm ista minus cum illis conueniant
quae Moyses narrat, quàm Deus & Belial? Non
est hîc opus dialectica, Binarij rixosa conten¬
tione, sed pura sanaque mente per diuinam il¬
lustrata lucem, qua lucem naturalem etiam vi¬
dere, vt est, valeamus. Non ab ijs lucem addi¬
scere fas est, qui Physicam fabricati sunt ex te¬
nebris: quas quidem ipse tu Eraste definis esse
priuationem vel absentiam lucis. Cùm itaque
fabri Physices huius, pro potissimo suo funda¬
mento priuationem ponant, nullaque prior
ea sit quae lucis fuit in diabolo priuatio qua
tanquam à matre, fonte, principioque, reliquae
boni priuationes ortum habent) extiterit: quid
b 5 esse