457
392 ADMONITIO
esse possit in Physica infidelium priuatio, iudi¬
cent illi qui luce priuati non sunt.
In dubium reuocare me cogis, an tenebrarum
exteriorum, ad interiores differentiam face¬
re scias, aut filiorum tenebrarum ad lucis fi¬
lios, siue angelos, sed infrà suo loco meliùs au¬
dies.
Caeterùm quae de meteorologicis impres¬
sionibus ex Paracelso legisse te dicis, ad hunc
modum videlicet, Legimus (inquis) Deum ele¬
menta ex nihilo creauisse, iam vero scrutabimur quo
posuerit illud, quod locum, quem elementa obtinent,
occupabat. Est autem cum adhaerentibus detrusum
ad infernum ex coelo & elementorum loco, & quod
hinc pulsum non est, in loco est Paradysi. Paulò pòst:
Est itaque principium quatuor elementorum ex nihi¬
lo creatum. Locus enim in quo iam sunt, antea cor¬
ruptibile nihil complectebatur, ex quo videlicet cor¬
ruptibile creari posset. Quare conueniebat vt in¬
corruptibile in Paradysum secederet, atque in
ius locum à Deo corruptibile crearetur, coelum
nempe seu chaos, id est, aër, postimodum alia ele¬
menta.
Debuisti Eraste locum hunc totum & in¬
tegrum, non mutilatum reddere. Hic tibi mo¬
dus est sophisticandi, membratim omnia dis¬
secando confundere, ac ea sola quae separata
iam argutè summaque fallacia, falsò etiam
interpretata, pro te videntur facere, foedè ni¬
mirum